- FRAMEA
- FRAMEAquibusdam a premo, quasi pramea: aliis a soro, quafi foramea, nonnullis a fremo, tamquam frcmea, rectius a περόω, traicio, unde πέραμα traiectus; teli genus erat apud Gallos olim Germanosqueve usitatum. Tac. de mor. Germ. c. 6. et XI. Hastas, vel ipsorum vocabulo, Frameas gerunt, angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Et paulo post, Tumin ipso concilio vel Principum alsquis, vel pater, vel propinquus, scuto frameaque iuvenem ornant. Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 79.Et Martis frameam, et Cyrrhaei spicula vatis.Isid. vero non hastam, sed gladium ex utraqueve parte acutum fuisse ait: quod eruditis concilitandum relinquit Dempster. Antiqq. Rom. l. 10. Rosini Paralip. ad c. 10. Reliquiae nominis manent in Germanica Belgicaqueve litigua, quando instrumentum acutum, etsi in alium usum Friem et Priem vocant. Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 10. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.